I'd be very grateful if anyone can translate the following two entries in the Calendar of Patent Rolls please.
1227
Wareu'icnm et Lciccstria.—Stephanus de Sedgrave, Willelmus de Curly, Walterus de Eyvill, Willelmus Basset et Henricus de Nafford constituti sunt justiciarii ad gaiolas deliberandas in coniitatibus Warewici et Leicestrie. Et niandatum est eis quod ad diem et locum quos vicecomes provident, conveniant ad dictas gaiolas deliberandas, facturi etc. Teste rege, apud Westmonasterium, xx die Junii. Et mandatum est vicecomiti quod de predictis die et loco eos certificet et coram eis venire faciat omnes prisones quos habet in ballia sua. Et scire faciat omnibus illis de coniitatibus suis per quos atachiati et detenti fuerunt, quod tune sh*t ibi ad prosequendum id quod eis obiciunt.
1230
Rex omnibus etc. salutem. Sciatis quod suscepimus in protectionern et defensionem nostram homines, terras, redditus, res et omnes possessiones dilecti et fidelis nostri Eicardi filii Hugonis, qui in servicium nostrum nobiscum ad partes transmarinas profectus est. Et ideo vobis mandamus quod homines, terras, redditus, res et omnes
possessiones suas manuteneatis, protegatis et defendatis, nullam eis inferentes vel inferri permittentes molestiam, injuriam, dampnum aut gravamen. Et si quid eis forisfactum fuerit, id eis sine dilatione faciatis emendari. In cujus etc. fieri fecimus, duraturas quamdiu idem E. etc. nobiscum fuerit in partibus transmarinis. Teste rege, apud Portesmue, xx die Aprilis.
Consimiles literas habent:— [amongst dozens of others]
Hugo de Eyvill, cum Roberto de Curtenay.
Jill